라틴어 문장 검색

primam causam primordiis corporis adtribuit, si ipsae elementorum qualitates, uuida et frigida et his duae aduorsae, non congruant;
(아풀레이우스, 변명 47:2)
Hic vitrum fabre sigillatum, ibi crystallum impunctum, argentum alibi clarum et aurum fulgurans et succinum mire cavatum et lapides ut bibas, et quicquid fieri non potest, ibi est.
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:3)
"Nam summa laquearia, citro et ebore curiose cavata, subeunt aureae columnae, parietes omnes argenteo caelamine conteguntur, bestiis et id genus pecudibus occurrentibus ob os introeuntium."
(아풀레이우스, 변신, 5권6)
"Dextra laevaque cautibus cavatis proserpunt et longa colla porrecti saevi dracones inconnivae vigiliae luminibus addictis et in perpetuam lucem pupulis excubantibus."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:106)
urnula faberrime cavata, fundo quam rotundo, miris extrinsecus simulacris Aegyptiorum effigiata;
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:6)
QUI sunt leves et futiles et importuni locutores quique nullo rerum pondere innixi verbis uvidis et lapsantibus diffluunt, eorum orationem bene existimatum est in ore nasci, non in pectore, linguam autem debere aiunt non esse liberam nec vagam, sed vinclis de pectore imo ac de corde aptis et quasi gubernari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 2:1)
sed quae gignuntur statim vieta et mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt, sed putria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, II 6:3)
Quo dum uenissent, id munus ut inde tulissent, Vndique lustrando, telluris et ima cauando, Se male deceptos deflent, nichul intus adeptos;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:10)
Quibus autem mos est scrobibus deponere, fere per tres longitudinis, perque duos pedes in altitudinem cavato solo, quantum latitudo ferramenti patitur, malleolos utrimque iuxta latera fossarum consternunt, et adversis scrobium frontibus curvatos erigunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 2:1)
Nam si id factum non est, velut per fistulam ita per apertam vitis medullam nimius umor trahitur, idemque truncum cavat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:2)
Hoc enim modo celeriter cicatricem ducit, illo cavatur atque putrescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 4:7)
Si vero trunci pars senecta solis adflatu peraruit, aut aquis noxiisque animalibus, quae per medullas inrepunt, cavata vitis est, dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 5:3)
Sed et densior terra, si uvida et laeta est, commode recipit hanc arborem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 6:5)
Septimo omnes explentur aequaliter, et ex eo cavatos gerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:6)
Decimo tamen anno tempora cavari incipiunt, et supercilia nonnunquam canescere, et dentes prominere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION